

Liber Quartus Regum*
Caput 20: Versus 12
In illo.[ID.]Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt.[RAB.]Tradunt Hebraei, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur.[ID.]Hypocritae quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiae acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde:Tradidit in captivitatem virtutem eorum.Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae suae memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne hoc in hujus vitae itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus.[ID.]Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quae haberet in potestate sua, inter quae praecipua erat templi supellex.